# Epitome astronomiae Copernicanae 744

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DEDIRECTIONE, STATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/744
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/744

Veteres, quos inter Apollonius Pergaeus, & eos secutus Ptolemaeus, causas deducunt ex proportione motuum Epicycli ad Eccentricum: sed magnitudinis Epicyclorum, praepostero ordine singulis attributae, eorumque motuum proportionis causas dicere non potuerunt. Latini philosophi, mathematicas disciplinas insuper habentes, vim retardandi motus planetarum, & planè inhibendi, contulerunt in Aspectus Solis, & Saturno dixerunt nocere quadratum Solis, Ioui Trinum, Marti aliquid amplius: ignari, Aspectus hos, vti quidem fieri possunt efficaces in haec inferiora, esse potius Entia terrestria, quàm coelestia. Nec enim sunt aspectus in ipsis planetis; sed hic tantum in terrâ. Nec perpenderunt, Aspectus esse rationis Entia formaliter: quibus nisi in facultatem, rationis quodammodo participem, vis & efficacia nulla inesse potest. Quae est igitur causa vera, cur Saturnus inter quadratum & Trinum Solis, Iupiter in Trinoferè, Mars vltra Trinum à Sole tam antè quam retrò fiant stationarii? Quia, si planeta nihil planè proficeret motu pro prio sui eccentrici, loca stationum apparentium in orbe magno, essent eadem cum punctis contactuum? hoc est, planeta stationarius appareret in ipso Quadrato Solis circiter. Posita enim terra in C. eunte, planeta in S. stante reuera, & CS. tangente terra orbitam; videretus sol per CE. planeta per CS. quare 90. gradibus circiter à so le, quia ECS. ferè rectus. Sed quia planeta non quiescit in S. quo ergò maior est cuiusque planetae verus arcus diurnus in Eccentrico; hoc longiùs à punctis contactus C. oportet duas visiuas discedere, vt parallelae fiant, perque hoc stare planeta videatur. Vicissim si planetae arcus diurnus aequè longus esset arcui telluris: statio nulla posset apparere, nisi in ipso solis opposito.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
