# Epitome astronomiae Copernicanae 749

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DEDIRECTIONE, STATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/749
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/749

Quid hinc sequitur inplanetas superiores coniunctos? Saturno quidem directo caeteri iungi non possunt, nisi & ipsi directi, & Marti retrogrado caeteri non nisi kipsi retrogradi: At Saturno retrogrado contingit etam iungi Iouem vel Martem directos, sic etiam Ioui aetrogrado Martem directum. Quare luminariâ, Sol & Luna, non etiam fiunt retrograda: Non ideò, quia luminaria sunt, sed quodque suam ob causam: Sol quidem, quia terra illum quiescentem tircumit; omnes igitur visiuae sese secant in ipso sole, & sic semper in eâdem solis plagâ, nunquam in contariâ: Luna verò ideò, quia ipsa terram euntem circumit, semper velocior circa terram; quàm terra circa solem, vbi minimum, vndecuplo. Nullane alia ex Hypothesi possunt causae reddi ha. rum apparentiarum? Omnia haec & singula sequuntur sanè etiam ex Hypothesi Brahaei: in quâ relinquatur quidem eadem dispositio mundi mobilis, & in eius medio corpus solis; in quo orbes omnes veluti communi clauo sint connexi, at pro motu terrae annuo, circa solem, sol vicissim circa terram eat, gestans & luxans totum systema planetarium: qualem luxationis motum depictum habes lib. IV. fol. 539. Quâ Tychonis Brahei Hypothesi sic correctâ satisfit Astronomiae: at quid ex Physica possit opponi, praesertim de penetratione regionum Martis & Solis; de hoc vide dicto loco, praesertim fol. 544. in schemate. Quid est Anomalia commutationis, quid elongatio à Sole & quis vtriusque angulus. Sunt arcus eclipticae, à vero loco solis in eâ enumerati in consequentia, ille vsque ad planetae locum Eccentricum in eclipticâ, iste vsque ad apparentem seu visum planetae locum. Angulus verò vtriusque numeratur vel in consequentia a loco solis, vel in antecedentia, vt sit semper minor gradibus 180.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
