Latin
DEDIRECTIONE, STATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 751
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est Parallaxis Orbis? Est differentia angulorum commutationis &elonationis: appellaturque etiam angulus ad planetam, in lchemate TPS. vel PTN. Cumque Parallaxis Graecè sit idem, quod latinè commutatio, cauenda est ambiguius; vtrumque est angulus, ille Anomaliae Commutatioiis, hic Commutationis ipsius. Orbis verò cum dicitur, sub intellige Magni, vel annui telluris: quia hic orbis illam apparentis loci commutationem, seu translitionem ex L. in V. causatur. Quanquam hac Parallaiiin Tabulis Rudolphinis seorsim non vtimur. Quanta est maxima Parallaxis Orbis in singulis? In Saturno est minima, in Ioue, mediocris in Marte haxima; in singulis minor in Aphelio, maior in Perihelio, &concessa inaequali translatione Apsidum) non omnibus saeculis eadem. Quid est Index, in Copernicana forma Astronomiae, &calculo motus Plane tarum? Quia non potest fieri, vt Parallaxes Orbis ad semidiametrum Orbis referamus, vt fit in astrnomia veteti: quare loco Serupulorum Proportionalium duplitium, Excessusque Parallaxeos Orbis, seu Diuersitatis Diametri in Astronomia veteri, introductus est Numerus indicans, quae sit interuallorum solis &planetae tellurisque (in schemate TS. TP. )summae proportio ad differentiam. Quomodo inuenitur? Differentia distantiarum planetae &telluris à sole, ptolongata quinque cyphris, diuiditur in earum summam. Sed pro Quotiente commodè potest vsurpari logarithmus eius: vt fit quidem in Tabulis Rudolphi. Doce inuenire Angulum Elongationis à sole visibilis, locumque visibilem sub Ecliptica. Tangens semissis Anguli Anomaliae Commutationis, multiplicatus in Indicem facit, tangentem arcus addendi ad illum semissem in superioribus, subtrahendi in inferioribus, vt constituatur angulus Elongationis à sole.