# Epitome astronomiae Copernicanae 753-2

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, RVM INCREMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/753-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/753-2

Est arcus circuli latitudinum, sub fixis descripti, interceptus nater eclipticam & visum locum planelerceptus Quae est cognatio, quae comparatio latitudinis & inclinationis, libro V tradita? In oppositionibus & coniunctionibus planetae um sole est idem circulus, tam latitudinis, quam indinationis cuiusque loci. 2. Latitudo semper est tum aliqua inclinatione, & vicissim: & vbi nulla inclintio, ibi nulla latitudo. 3. Quoties inter planetam M. & terram B. est eadem distantia, quae inter planesm M. & solem E. seu Triangulum EMB. Isosceles: helinatio aequalis est latitudini. Id autem contingit hnc, cum inter visa loca, planetae BM. & solis BE. est simus quàm quarta pars circuli; qui arcus in Marte ninimus est, in Ioue maior, in Saturno proximus qualtanti. Cum igitur hoc angulo maior est elongatio flanetae à sole, seu minor distantia planetae à terra, lastudo superat Inclinationem; cùm illa minor, haec maior; superatur ab eâ. Proba, necesse esse, vt circumeunte terrâ & sicplanetae appropinquante, planetae latitudo augeatur. & superet inclinationem? Demonstratio est eadem de Inclinatione, quae supra de incremento apparentis magnitudinis corpotum, ex prop. 56. Opt. Euclidis. Vetus Astronomia hic infinitam Epicyclorum, diametrorum, & Inclinationum, Reflexionum, Obliquationum, supellectilem, tamque intricatissimam & comprehensu difficilimam est commenta. neque tamen satisfecit obseruaionibus. Vbi est lat: tuds maxima! Etsi plerumque latitudo, vice vnâ maxima est in diâ retrogradatione, circa oppositionem cum Hhhh sole, aut in inferioribus circa coniunctionem inferio rem: Non veniunt tamen ipsi articuli in ipsas opposi tiones & coniunctiones cum sole; sed fit latitudo maxima, praesertim in Marte, interdum ante vel post copulas cum sole; tunc nimirum, quando distantia planetae & terrae crescit vel decrescit in eâdem propor tione, in qua & Inclinatio.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
