Latin
RVM INCREMENTIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 754
Unproofread scanNot analysed yet
Manes Hhhh Manet ne hic angulus inuariabilis In vnâ quidem periodo inuariabilis manet: At nec inde à Ptolemęo multum mutata esse potest; Non possumus enim à Ptolemaicis numeris hoc petere, vt veritatem ad vnum scrupulum prodant: cùm obseruationes crassae fuerint. Nihilominus tamen suspicio est; mutatâ eclipticâ temporaneâ, etiam has ad illam expensas Inclinationes eccentricorum mutari; Limitesque ad solam eclipticam Regiam Mediam constanter inclinari, ¶llelos soli Regiae describere, verisimile fit, vt ita poli orbitarum, à Polis orbis magni seu telluris orbitae non omnibus saeculis aequaliter distent, ob vtrorumque motus distinctos. Vide lib. VII. causam pro babilem, ob quam Inclinatio maxima Martis olim fuerit minor. Quid est latitudo planetae?