# Epitome astronomiae Copernicanae 762

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/762
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/762

Habes aliquod euidens argumentum, quoprobes, inferio, res non toto circuitu infra solem manere, sed circa solem in gyrum ire, nunc superiores sole, respectu nostri, nunc inferiores? Id supra libro IV. fol. 536. allatum, proprium quidem est huius loci. Venus enim illuminatur, vt luna; omnes enim lunae phases subit: id vero non posset fieri, nisi Venus quae nunquam longius a sole digreditur, iam supra solem incederet, iam infra eum. Demonstratio infrà sequetur. Pe Mercurio quatenus i dem dici possit, vide locum allegatum, 2. Quod si solis corpus è centro horum duorum Eccentricorum, veluti cor è corpore eximas, quod facit is, qui motus illorum ad aliud punctum, quàm ad centrum solis regulares facit secutus vel Copernici vel Tychonis Hypotheses incorrectas: tunc causae nullae patent cur moueantur hi duo planetae in gy tum, circa vacuum centrum: nisi ad deos Aristotelitos reuertamur, per omnem amplitudinem concauotum orbium diffusos. Vide lib. IV. fol. 539. 540.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
