# Epitome astronomiae Copernicanae 763

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/763
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/763

Quantae sunt horum siderum elongationes à sole maximae! Superiorum quidem trium elongationes commuliter in semicirculum potuerunt excrescere: at non sic inferiorum. Nam Veneris quidem elongationes à solis ipparente loco sub Zodiaco, ad summum 47. gradibus tum quadrante videntur excurrere: Mercurii elongasiones, Apogaea quidem intra 29. gr. cohercetur; Perigea, nfra 18. Quibus argumentis deprehenduntur elongationes ipsorum maxima? 1. Si motus ipsorum diurni aequant motum solis diimum. 2. In maximis elongationibus, quippe lineâ visiuâ contingente orbitam, Venus apparet Διχὸθμος, vt luna; quod idem & in Mercurio locum habelet, si à claritate crepusculi, & exilitate corporis id non impediretur. Demonstratio sequetur infra parIeV. Quibus Zodiaci locis consistunt Aphelia horum Eccentricorum? & quis eorum est motus? Hodie Aphelium Veneris est in Gr. 2. , Mercurii in Gr. 15. N. Vetustis temporibus vbi Veneris Aphelium fuerit, non nisi eminus ostendi potest, inter scilicet libram & pisces: perihelium inter Geminos & leonem. Mercurii tamen Aphelium fuit circa Gr4. No. Cum igitur Mercurii Aphelium, vt caeterorum omnium succedat in consequentia signorum & fixarum; probabile idem est & de Venerio: Oportet igitur vet utis illis temporibus in Capricorno fuisse. Qes Quae causa incertitudinis in Venere, maioris, quam in Mercurio? Quia Venus paruam admodum, & per crassas veterum obseruationes insensibilem, obtinet Eccentricitatem: Mercurius omnium maximam & euidentissimam. 2. Quia Venerem circa Aphelii locum scu in P:X incidente lineâ ex sole per sidus) obseruatam non adscripserunt veteres: in Mercurio plures & commodiores relictae sunt obseruationes. 3.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
