Latin
LIBRI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 764
Unproofread scanNot analysed yet
Quia Theoria solis in Astronomiâ Veteri non caret erroris suspicione circa Apogaei locum &Eccentricitatis quantitatem: at verò vetustae Veneris &Mercurii elongationes maximae sine cognitione veri loci solis ad illa tempora, mensurari exactè non possunt: vitium erò hinc ortum nocet paruae Veneris Eccentricitati; non ita nocet magnae Mercurii. Num tamen &veteres subolfecerunt loca Apheliorum horum planetarum, &quâ re? Cùm veteres, illos, quos hic appellamus Eccentri cons, Epicyclos appellatos, aequaliter circa puncta, medio solis loco respondentia ordinauerint; qui tamen &circa illa puncta &circa ipsum verum locum solis, ordinandi fuerunt inaequalibus interuallis: ex orbe verò magno vnico, qui etiam Eccentricus est à sole, duos fecerint Eccentricos inferiorum; factum est, vt traque Eccentricitas, tam orbis magni, quam Eccen trici planetae (nobis dicti, confunderentur in Astronoeteri in vnam: cuius respectu Ptolemaeus Apoeris in 25. &prodidit; Mercurii in 10. 2; In ocis latent vestigia Apheliorum nostrorum uia Eccentricitas orbis magni multo maior est Eccentricitate Veneris; ideò veteres Apogaeum Vene ris inuenerunt multò propius Apogaeo solis, tunc in 10. I versanti quàm Aphelio Veneris, in D versantis inter vtrumque tamen, quia, vt dixi confusae fuerant in vnam, duae Eccentricitates. Vicissim quia Ec titas Mercurii multò maior est, Eccentricitate orbis magni: ideo Mercurii Apogaeum, Veteris Astronomiae intentione constitutum, multò propius inuentum est Aphelio Mercurii in 4. no existenti, quam Apogaeo solis in 10. II versanti; rursum tamen inter vtrumque propter confusas Eccentricitates.