Latin
LIBRI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 766
Unproofread scanNot analysed yet
Copernicus tamen ipse etiam plures orbes in inferioribus statuit, adiecto etiam Eccentro Eccentri? Id illi accidit propter ignoratam veram orbis magni eccentricitatem; quòd esset saltem dimidialeius quàm ipse cum veteribus credidit, reliquum perficeret aequans. Quanto igitur vltra debitum ipse per suam hypothesin variabat distantias telluris à sole, &sic etiam ab orbitis Veneris Mercuriique, tantùm vicissim compensandum ipsi fuit per Eccentros Eccentrorum. Quibus argumentis probas hanc superfluorum eius circulo rum fuisse causam, &hanc nimiam tellluris Eccentricitatem sic illi innotuisse? 1. Quia Eccentro Eccentri hoc dedit officium, vt centrum Eccentrici Veneris libraret spacio tanto, quantum est hoc dimidium superfluum in orbe magno; centrum Eccentrici Mercurii spacio paulo minori, eò quòd Veneris linea Apsidum proximè cum solis Apsidum lineâ coincideret; Mercurii longiùs discederet ab ea, 2. Quia motus libratorius centri orbitae Veneris, contrarius est statutus motui centri Mercurii, &vterque analogus rei, quam arguimus: vt Venere quidem in Apsidibus constitutâ, centrum orbitae esset humile; Mercurio in Apsidibus, centrum orbitae esset altum. Nam Apogaeum Veneris erat ipsi proximè Apogaeum solis nimiumque eleuabatur, per nimiam orbis magni Eccentricitatem: Apogaeum Mercurii contrà, erat versus Perigaeum solis, nimiumque deprimebatur, propter eandem causam. 3. Tycho Brahe idem etiam in Marte animaduerterat; eratque Epicyclium, aut Eccentrum Eccentri introducturus, qualem Copernicus in Veneris Theoritam; nisi ei bisectio Eccentricitatis orbis magni subuenisset. Nam etiam Martis Apogaeum vicinum inuenerat Apogaeo solis. Quid praecipuè obseruandum in inserioribus inter se comparatis, circa eorum orbitas Eccentricas 1.