# Epitome astronomiae Copernicanae 77

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/77

lineae, altitudo sc. & latitudo segmenti ex intervallo E particularum 14054, quantus est tangens8. apparetent angulis 5 P. i. & 131. P. m. 6. latitudo sc. vicies sexies eoque amplius diffusior in horizonte, quam altitudo supra horizontem. Quanto absurdiora sequentur, si ustam sumpserimus aeris altitudinem, dimidij sc. milliaris? Non potest igitur sola Aeris illuminatio nobis hoc phaenomenon aurorae arcuatae salvare. Fortassis igitur demonstrari poterit haec altitudo surgentis Aurorae, ex solo repereußu radiorum solarium in Aeris cavo? Minimè, nam si tantummodò repercussibus itetatis ad oculum venirent radij ex sole nondum orto Species repraesentaretur lineae rectae lucidae, versus solem directae, non latior quam apparet ipse Sol, sicut fit in superficie fluminis crispati contra Solem. Vtimur ergò repercussibus, non ad derivandos radios solis in oculum, sed ad illustrandum totum corpus neris nobis vicinius, ut inclarescens porrò scipso luceat larae sacundâ. Cum autem res sit certa de substantiâ lucida circa solem, quid opus est adducere Aerem in considerationem crepusculorum?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
