# Epitome astronomiae Copernicanae 770

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/770
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/770

Quam causam assignas quod magnitudo apparens Veneris non proportionatur eius appropinquationi ad terram per omnia: Quia Venus; progressa vesperi ex solis radiis, pleno orbe lucens, eamque speciem diu retinens, & descensu augescere visa, tandem statione vespertinâ peractâ, paulatim, vt luna, deminuitur in cornu exiguum, vt tanta nequaquam appareat, quanta, si pleno vultu luceret, apparitura fuisset in hac propinquitate. Vbi sunt nodi & limites inferiorum, & quis eorum motus? Veneris quidem Nodos Ptolemaeus posuit in Apsidibus à se dictis, Veneris scil. in Gr. 25. & Ascendentem, in 25. vo Descendentem; vt fuerit Boreus limes flineâ ex sole per illum eductâ, in Gr. 25. QMercurii nodos similiter in Apsidibus, Ascendentem in 10.Q, descendentem in 10. V, vt limes Boreus fuerit in Gr. 10. . Haec enim vis est duplicis illius inclinationis, quam ait Epicyclum facere, qui nobis hic Eccentricus. Quomodo verò ista ex obseruationibus deduxerit, & à quibus, non indicat. Hodie Nodus Ascendens Veneris est in Gr. 12/. II, Mercurii in Gr. 13/. 10. oppositi in locis ex sole praecise oppositis: limes rgitur Boreus illi quidem in 12 1/2. p. huic in 133u0 ex sole eductis lineis. Quantum igitur ad Venerem, congruit & illa cum caeteris, quòd nodum habet sub fixis tardissimo motu retrogradum, sub ecliptica verò in consequentia euntem. At Mercurii nodi irent hoc pacto etiam sub fixis in consequentia. Itaque iure suspecta est traditio Ptolemęi, quoad ipsissimum locum Nodi in Apsidibus. Videturque obseruationibus, per se crassis vim fecisse contemplatione Apsidum & exempli Veneris, & studio conunnae oppositionis: sic vt Nodi Mercurii non in primam, sed in vltima medietate librae fuerint, Ptolemaei temjore. Nisi tamen hic nobis subueniat liber VII.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
