# Epitome astronomiae Copernicanae 776-3

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE INAEQVALITATE LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/776-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/776-3

DE INAEQVALITATE LV. NAESOLVTA. Quibus inter se nominibus, & quo rerum discrimini distinguuntur tres dictae reales lunae inaequalitates? *) Atione primae illarum similis est motus lunae, mo Atibus primariorum, explicatis libro V. ratione secundae & tertiae dissimilis. Prima sui quodammodò iuris est, suam propriam obseruans periodum: reliquae duae sunt alligatae ad configurationem trium corporum, Solis, Lunae, & Terrae, seu ad congressus apparentes solis & lunae: Prima igitur periodica, reliquae synodicae; prima soluta, hae menstruae, hoc est, ad mensium phases alligatae, dici possunt. Quibus occasionibus motus lunae in longum tripliciter inaequalis est effectus? Luna duabus vehitur virtutibus circa terram, 1. Specie quae emanat è corpore telluris in rotatione constitutio. 2. Vi luminis solaris, vt libro IV. fol. 550. disputatum: quarum causarum posterior, etsi degenerat in conditiones prioris, cùm sit nihil aliud, quàm illius ortificatio, vt est fol. 552. 564. distinguitur tamen eius effectus expressa quantitate à priori: quoties enim luna quartam orbitae partem à copulâ seu 90. gradus al soluit: toties dispertiendi sunt hi 90. gradus long dinis interdictas duas causas mouentes, & telluri dem 87. grad. 51. pr. Lumini verò solis, residui gr. 2. 9. pr.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
