# Epitome astronomiae Copernicanae 777

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/777
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/777

Cùm planetae primarii duabus in er se permixtis in aqualitatibus incedere videantur, quarum prior est in ipsis singulis propria & realis, secunda communiter omnibus quinque extrinsecus ex conditionibus visus, hoc est, propter Orbem magnum accidit: in lunâ vicissim prior illa & realis motuum inaequalitas, non vna sed tergemina est: Secunda verò, & accidentaria seu apparens, ei est nulla. Etsi enim cum orbis magni circuitu, qui planetis quinque fit causa inaequalitatis secundae, totum etiam Coelum Lunae communicat, vt dictum est: at vehuntur vnâ, coelum hoc Lunae, & tellus, oculorum domicilium: itaque nihil diuersitatis ex hoc motu, licet verissimo in obseruationes lunae redundat; semper illa cernitur incedere directè, nunquam consistere, nunquam retrò abire, vt explicatum est huius libri VI. parte IL. eoque hic lunae motus (Astronomiae lunaris causa) pro mera quiete reputatur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
