Latin
DE INAEQVALITATIBVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 790-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE INAEQVALITATIBVS MENSTRVIS. Quibus nominibus distinguis duas residuas menstruas inaequalitates? ORior dicatur temporanea, posterior perpetua. Prior A enim non ideò menstrua dicitur, quod singulis mensibus redeat, sed ideò, quia non nisi causa illuminationis, quae mensem facit oriatur; non manet igitur eiusdem quantitatis in omnibus lunationibus, sed paulatim in sequentibus mensibus euanescit: altera quantitatem obtinet eandem, per omnes lunationes constans, &sic duplici nomine menstrua dicitur, &quia est ab illuminatione, quae mensem facit, &quia singulis mensibus redit eadem. Quo ordine sunt tradenda?