# Epitome astronomiae Copernicanae 790

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE INAEQVALITATE LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/790
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/790

Rursum causâ lunae, tarda cum sit in Apogaeo suo velox in perigaeo: tardius igitur illic, quàm hic, caeteris paribus, conficit residuum illud, quod illi superest ad solem supra confectum reditum Anomalicum. Compositis igitur in vnum causis, cùm sol est perigaeus, luna Apogaea, mensis est ferè 30. solidorum dierum, deficiunt enim horae tantum 4. M. 23. Vicissim cum sol Apogaeus, luna perigaea, mensis habet dies tantum 29. Horas 6. M. 42. Quod si à Quadra numeremus ad quadram: maior esse poterit mensium inaequalitas. Apogaea vero luminaria faciunt mensem D. 29. H. 15. 7. pr. longum, perigaea D. 29. H. 10. 24. pr. longum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
