# Epitome astronomiae Copernicanae 792

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE INAEQVALITATIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/792
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/792

Nunquid hoc loco Mensis vel lunationis vocabulum induit aliquam technicam significationem, & quae illa: Omninò: Nam etsi Apsides & Nodi emigrant è copulis & Quadris motu continuo, sic vt nulla pars mensis alii parti similis sit in dispositione Apogaei vel Nodi ad Phases: fingimus tamen; dispositionem hanc toto mense manere talem, qualis inuenitur ad momentum illud, ad quod lunae locus est dispiciendus. Quid igitur appellas octantes, quid quadras, & quid copulas?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
