Latin
PORANEA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 795
Unproofread scanNot analysed yet
Quo circulorum indigemus apparatu, ad hanc inaequalitatem menstruam temporaneam demonstrandam oculísque subiiciendam? Etsi nec Eccentricitate vtendum est nouâ reali, ieluti in Eccentro Eccentri, vt cautum libro IV. folio 614. nec omninò nouis circulis, praeter illos, quibus vsi sumus in solutae demonstratione, inque primariis etiam planetis omnibus: verè tamen &realiter luna dupliciter acceleratur vel retardatur in illâ suâ orbitâ vnâ &eâdem: Quare etiam duos oportet fontes motus lunae concipere, à quibus luna in superioribus orbitae semicirculis, qui copulam Apogaeam habent, excurrat longius, in inferioribus, breuius: &illorum fontium respectu, duplicem etiam Eccentricitatem vnius &eiusdem centri orbitae lunaevnicae: duplex Apogaeum, duas lineas Apsidum, &per consequens, duo etiam triangula aequatoria, in quorum areis insint mensurae retardationum &iccelerationum. Sic etiam causa latitudinis, luna vetè dupliciter excurrit ad latera eclipticae: quare vnam &eandem orbitam lunae oportet concipere esse libratilem ad planum eclipticae, hoc est, inclinationem planorum, quae simplex fuit in solutâ, obtinetquetalis in omnibus copulis, oportet concipere variabilem extra copulas: eoque duplices limites nodosque. Quae est igitur haec altera &menstrua linea Apsidum, linea Nodorum, quod Apogaeum, quis Nodus Ascendons menstruus, cuius denique generis eorum motus?