Latin
PORANEA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 798
Unproofread scanNot analysed yet
Potest etiam distantia solis ab Apogaeo lunae numerari in circulo Eccentrico lunae: &tunc sic determinabitur, quod incipiat ab Apogaei puncto, numeretur in consequentia, &terminetur in rectam, quae ex centro Eccentrici, parallela lineae veri motus solis ducitur in plagam eandem, qua sol stat. Vt hic, sole in AG. linea versante, si ei ex B. ducatur parallela BQ. tunc DNQ. erit distantia solis ab Apogaeo lunae. Doce inuenire punctum aequatorium (&vna fontem motus) menstruum, eiusque Eccentricitatem? A centro orbitae lunae B. in lineam copularum HAG. perpendicularis educatur BC. secans lineam copularum AH. in C. Ducatur etiam per A. ipsi CB, parallela IAK. secans ipsius punctum HG, parallelamper B. in puncto Z. Suni igitur duo fontes motus lunae, punctum A. &linea IAK. per circulum illuminationis terrae: Dua etiam hac vice Eccenrricitates centri B. scilicet AB. &ZB. illa ordinaria solutae &perpetua, ZB. verò tantummodò in mense vel momento praesenti, per reliquos menses variabilis: eique aequalis AC. ist Eccentricitas menstrua temporanea (petius momenta. nea puncti aequatorii menstrui C. Si centrum orbitae B. est in E. in ipsa scilicet lineâ copularum, tunc illo mense technico punctum E. duorum punctorum B. &C. vicem praestat, &AE bis adhibetur ad accelerandum vel retardandum motum. Sin perpendicularis BC. inciderit in ipsum centrum terra A. tunc illo (technico) mense nulla est Eccentricitas menstrua nenstrua temporanea; nisi in quantum perpendicularis illa nin toto mense naturali in A. incidit cum hoc sit momentaneum. Distet Apogaum lunae D à solis opposito H. gradus 36. 0. pr. Antilogarithmus lltentricitas DAB. 4362.