Latin
ASTRONOMIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec vtilitas praecipuè famulatur Geographiae &tei Nauticae, quia Chartae Geographicae habent circulos coelestes in planum projectos. Ad quam partem potissimùm refertur libellus iste Nulla est harum quinque partium, quam non delibet ista Epitome. Nam summariâ ratione percurrit varietatem Apparentiarum coelestium; &ut earum causae reddi possint, explicat Hypotheses, potissimùm Copernici, sed &Tychonis Brahei, per figuras &instrumenta idonea, Sphaeram &Theorias: disputationes Physicas &Metaphysicas de earum veritate interserit, Mundi vniversi Ideam interiorem ob oculos ponit, terminos artis, circulos, arcus, lineas, angulos, quibus vtendum est in Astronomia, describit, definitque: doctrinam de Eclipsibus Solis &Lunae, deque configurationibus Planetarum inter se &cum Luminaribus (in quibus efficacia consistit planetarum in haec inferiora) proponit: fornam docet calculi, quo cùm tabulae Rudolphinae, tum ipsi Planetarum situs sine tabulis, leges denique construendorum instrumentorum, computatae sunt aut computari possunt. Quia igitur initium faeciendum est ab Apparentijs, explicae qualis Videatur esse mundus. Mundus vulgo putatur, oculis praecuntibus, esse aedificium ingens, duabus potissimis constans partibus, Coelo &Terra. De Terrae figura quid sentiunt homines? Videtur Terra latissimâ planitie circulariter excuromnes plagas circa spectatorem: vnde Homero ἐυρυστερἐρύστέρνος γαια dicitur. Et ab hac planitie in circulum laxissimum exporrectâ, defluxit appellatio ORBIS TERRARVM, vsurpata tam in Sacris literis quam apud nationes caeteras. Quodnam putant esse orbis terrae Meditullium?