Latin
PORANEA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 800
Unproofread scanNot analysed yet
At cùm tantâ subtilitate non sit opus, praestat eam omittere; quam captum nouatae ae quationum formae adhuc difficiliorem reddere. Maxima quidem omnium curtatio, seu latitudo lunulae, in totalem eccentricitatem ducta, inque denominationem astronomicam conuersa, non efficit 7. secunda, quae ducta in Grad. 2. 30. prim. aequationem maximam menstruam, efficit 17. secun. nihil vltra. Hoc fit tunc, quando B. in E. incidit. At quo longius B. ab E. discedit, hoc minor semper est hic errorculus, duplici nomine, &quia curtatio minor, &quia Eccentricitas menstrua minor. Quid est argumentum longitudinis menstruum? Est arcus Eccentrici lunae, inceptus à parallelâ lineae Apogaei menstruishoc est vel loci solis vel eius oppositi) in easdem partes eductâ &numeratus in consequentia, vsque ad lineam loci lunae primo aequati, seu aequatione solitariâ solutae affecti. Quomodo inuenitur argumentum menstruum Distantia Apogaei menstrui (hoc est vel loci solis, vel eius oppositi) ab Apogaeo lunae An. solutae, subtrahenda est ab Anomalia Eccentri, adiecto ei circulo integro opus est; sic remanet argumentum menstruum. In schemate apposito sit AH. linea loci solis, AD. linea Apogai solutae HAD. minor recto, eoque AH. linea Apogai menstrui, eique parallela BP. in easdem partes HP &HAD. distantia solis vt Apogaei menstrui, ab Apogao lunae. Sit etiam AL. linea motus lunae primò aequati, &DL. vil DEL. Anomalia Eccentri. Aufer HAD. hoc est PBD. ab IBD. restabit LBP. Argumentum menstruum. Sit AM. linea motus lunae, DQM. Anomalia Eccentri