# Epitome astronomiae Copernicanae 802

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PORANEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/802
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/802

Quod si alio tempore reuersa fuerit eadem dispositio, idem scilicet mensis technicus, luna tunc in Maversante, rursum area CAM. prodit mensuram aequationis menstrua. Quomodo computatur area trianguli cuius Basis est Eccentricitas CA. puncti C. menstrui? Quodlibet horum triangulorum habet socium, cuius vertex idem, basis verò BZ. Eccentricitas menstrua centri Eccentrici B. differentia inter vtrumque est parti cula exsors. Prius igitur sunt computanda triangula haec socia, & particula exsors; tunc addita haec illis constituit areas triangulorum aequatoriorum in semicirculo menstruo illo, qui habet Apogaeum solutae: abla ta verò exsors particula à triangulis sociis relinquit quantitatem areae triangulorum aequatoriorum in altero semicirculo menstruo stantium, qui scilicet perigaeum intercipit. Vbi semicirculi determinandi sunt per parallelam lineae copularum, per centrum Eccentrici ductam. Vt si sit inquirenda quantitas area CLA. in semicirculo PLQ. qui F. perigaeum intercipit: prius igitur computandum est socium triangulum BLZ. quod maius est quàm CLA. particula exsorte, sic vt hac particulâ ablatâ ab areâ BLZ. relinquatur area CLA. Vicissim si sit inquirenda quantitas area CMA. in semicirculo QMP. qui habet D. Apogaeum; prius quaeritur BMZ. eique additur particula exsors; ita conficitur quantitas area CMA. Doce ergo computare aream trianguli cuiusque, stantis super Eccentricitate menstrua centri Eccentrici? Geometrica methodus est eadem, qua libro V. docti sumus computare partem aequationis physicam. Nam sinus Argumenti menstrui ducitur in valorem areae trianguli quouis mense proposito maximi, redactum ictum in secunda graduum; & abiectis cyphris, relin quitur valor areae trianguli, de quo quaeritur. Quomodo verò computandum sit maximum quolis mense technico triangulum, iam praemisimus. Vt si scire velimus aream trianguli BLZ. quod sociau triangulo CLA. tunc maximi hoc mense trianguli NZ. area ducitur in TL. sinum argumenti PL. & facto itotum BN. diuiso, prodit area FLZ. Logisticè sumitur valor area BLZ. ex mense pleno, perHeac si Basis BZ. aequaret EA.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
