Latin
PORANEA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 810
Unproofread scanNot analysed yet
3. Quando ergo sunt in copulis Apsides; tunc lunâ in Quadras veniente, non menstrua tantum aequatio, sed etiam composita ex duobus elementis fit maxima: 4. Quando Apsides in quadras incidunt: tunc toto mense technico (&in quantum hoc toto mense naturali verum est) aequationes proueniunt simplices, lege solutae; nec est aliqua menstrua aequatio, quà cum illa permisceatur. 5. Quando Apsides sunt locis intermediis, seu in octantibus: eo mense luna in copulis quidem habet aequationem simplicem, legibus Anomaliae solutae; at in quadris existens, vltra id quod ei competit legibus solutae, sortitur etiam particulam de aequatione menstrua quanta potest illa fieri, toto illo mensis technici se nisse: denique in Apsidas incidens gibba vel corniculata, quibus in punctis carere debuit aequatione ex legibus solutae, habet tamen aliquam aequationem menstruam, vicissim in medias longitudines gibba vel corniculata veniens, vbi maximam acquirit aequationem lege solutae; non adiicit tamen maximam menstruam. Quae hinc sequitur inaequalitas partium mensis? Potest semissis mensis à quadra ad quadram, excur rere proximè ad dies sedecim: semissis altor contrahi ad dies tredecim cum dimidio, paulò plus.