# Epitome astronomiae Copernicanae 814

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE TERTIA INAEQVALITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/814
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/814

Sed & lumen solis, pro mouens motum lunae, vtitur ad hoc, proportione dupla sinuum horum. Luminis igitur ista promotio, dispensatur in proportione segmentorum istorum: & per consequens, sicut crescit successiuè, quadrantis truncus AERX. donec quadrans fiat integer in T. sic etiam crescit in eadem sc. mensura, promotio ista luminis, incipiensque ab E. fit in T. Gr. 2. 9. pr. secundum Tychonis quantitatem, vel Gr. 2. 41.pr. secundum quantitatem à priori erutam Atqui si haec luminis promotio esset aequabilis, tunc cresceret cum ipso arcu EReiusque sectore EAR. sed quia crescit cum trunco AERX; excessus igitur ipsius AERX. super EAR. hoc est, triangulum RAX. metitur excessum promotionis à lumine: metitur igitur variationem. Sed area rectanguli CX. est dupla area trianguli RAX. & duplorum est eadem proportio, quae simplorum inter sese. Ergo & areae Rectangulorum quadrantis, metiuntur variationem. Demonstra etiam aequipollentiam cum circello Tychonis? Tycho sinum arcus, qui duplum habet ipsius HAL. statuit mensuram variationis. Atqui rectangula quadrantis, vt CRXA. crescunt etiam in proportione sinuum arcus, qui duplum habet ipsius ER. seu HAL anguli. Duplicatur enim arcus minor ER. eiusque sinus dimidiatur: & appositis quinque cyphris, prodit Rectangulum CX Demon stratur hic processus ex artificiis Trigonometriae compendiosa: terminis tribus, sinu toto, sinu arcus, & sinu complementi, applicatis ad rectangulum sphaericum. Dimidiorum vero proportio est eadem quae totorum: est igitur aquipollentia perfectissima. Da exemplum methodi computandi Variationem. Sit elongatio lunae prope vera gr. 30. Ergo arcus dupli gr. 60. sinus 86603. redigitur ad scrupula, qualium 100000. sunt 404/. vel 51. pr. qui valor multiplicatus in 86603 (porost ustper Logarithmos) ostendit variationem gr. 30. vel 35. pr. §.ser. vel 44. pr. 10. sec. Scrupul. 40. pr. 30. sec. Logarith. 39304. 26.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
