Latin
DE TERTIA INAEQVALITATE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 816
Unproofread scanNot analysed yet
Nam differentia, quae inter hos &illos inueniebatur, variationis hoc nomen est adepta. Etsi verò obseruationes non omnes eandem variationis deprehensae quantitatem prodiderunt; sed dissentire ab inuicem sunt deprehensae vsque ad 10. minuta: Bralreus tamen censuit sibi illam quantitatem esse retinendam, quę media esset inter dissentientes: erat autem 40. pr. 30. sec. At quantitas altera 51. pr. libro IV. fol. 568. &617. fuit deducta à probabili dogmate; quo asserebatur, quicquid vltra 12. lunationes accrescit motui lunę in anno sideriossunt autem Gr. 132. 45. pr. de reuolutione tredecima id acceptum ferendum esse lumini solis; sic vt 12. lunationes purae maneant conficiendę speciei corporis telluris. Hoc posito, facilè inquirebamus, quid tunc de quolibet quadrante elongationis lunę à sole, transscribendum esset lumini. Nam si de reuolutionibus 12. cum fragmento, lumen solis sibi vindicat illud fragmentum, scilicet Gr. 132. 45. pr. ergò de vno reuolutionis quadrante, seu de 90. gr. lumen solis sibi vindicabit in eâdem proportione gr. 2. 41. pr. Constitutâ sic quantitate effectus promotionis ex lumine in vno toto quadrante; iam etiam habetur maxima variatio, quae resultat ex hac promotione in octantes. Nam quia lumen hos suos Gr 2. 41. pr. non dispertitur aqualiter, non inquam proportione sectorum EAR. sed ina qualiter in proportionetruncorum seu parallelogrammo rum AERX. quae area extedit sectorem EAR plurimùm in gradu 45. (vbi, RXXA. aquales) excessu areae RAX. quare sicus sicut area totius quadrantis YEA. est ad aream RAX. sic etiam est Gr. 2. 41. pr. effectus per vnum totum quadrantem, ad excessum illum effectus huius inaequabilis &veri, super aequabilem &imaginarium in octante: quae definitio erat variationis. Et quia aream quadrantis. Geometrae ini ùm id maximum, est lectanguli quadran 40. valet Gr. 2. 41. pr. tunc lustrianguli RAX.