# Epitome astronomiae Copernicanae 82

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/82

Iam ve rò cum constellationes versantur in Coeli medio; corpus aeris nec profundum est, respectu aspectabilis latitudinis terrarum, nec n profundum esset, conspici potest; igitur ei absentia corporum interjectorum ratioci. natur sensus communis per errorem, sideri cùm sunt in Coeli medio, nobis esse propin. quiora, quàm cùm oriuntur & occidunt tunc enim censentur remotiora, quia valles & montes inter nos & orientia sidera longissimo tractu intejecti, patent oculis. Sequitur igitur error alter, ut Sol, qui mane ejusdem magnitudinis, aestimetur culminare parvus admodum, oriri verò ingens, u Gigas. Eorum enim quae videntur eodem a gulo visionis, illa sunt majora, quae remotiora, ut do cemur in opticis. ΜO

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
