Latin
DE LATITVDINELVNAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 820
Unproofread scanNot analysed yet
Verus Nodus, seu intersectio ipsius orbitae cum eclipticâ sortitur motum inaequalem, tardum quidem, sole per Nodos incedente, velocem, si sol per limites eat; estque maxima prostaphaeresis Nodorum, sole in octantibus versante Grad. 1. 39. pr. quam tamen ad indagandas latitudines non indigemus. Quomodo differunt istae Hypotheses inaequalitatis lunae menstruae ab Hypothesibus Tychonis Brahei? In effectu calculi, longitudinis &latitudinis lunae, nihil, vel certè minus, quamquod obseruatoris, quantacunque diligentiâ possit argui: in interuallis lunae, modice; in formâ motuum plurimùm differunt. 1. Braheo enim, vt &Copernico Apogaeo distantia lunae à terrâ sit parua imoopulis, magna in quadris, plus hu quàm illi: mihi vtrinque est aequalis. 2. Braheo Eccentricitatis mutatio, (vel quod ei in Copernico &Ptolemaeo aequipollet) est menstrua; mihi realis eccen tricitas inuariata manet: puncti verò aequatorii, men strui dicti, Eccentricitas mutationem subit annuam, 3.