# Epitome astronomiae Copernicanae 820

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE LATITVDINELVNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/820
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/820

Verus Nodus, seu intersectio ipsius orbitae cum eclipticâ sortitur motum inaequalem, tardum quidem, sole per Nodos incedente, velocem, si sol per limites eat; estque maxima prostaphaeresis Nodorum, sole in octantibus versante Grad. 1. 39. pr. quam tamen ad indagandas latitudines non indigemus. Quomodo differunt istae Hypotheses inaequalitatis lunae menstruae ab Hypothesibus Tychonis Brahei? In effectu calculi, longitudinis & latitudinis lunae, nihil, vel certè minus, quamquod obseruatoris, quantacunque diligentiâ possit argui: in interuallis lunae, modice; in formâ motuum plurimùm differunt. 1. Braheo enim, vt & Copernico Apogaeo distantia lunae à terrâ sit parua imoopulis, magna in quadris, plus hu quàm illi: mihi vtrinque est aequalis. 2. Braheo Eccentricitatis mutatio, (vel quod ei in Copernico & Ptolemaeo aequipollet) est menstrua; mihi realis eccen tricitas inuariata manet: puncti verò aequatorii, men strui dicti, Eccentricitas mutationem subit annuam, 3.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
