Latin
DE ILLVMINATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 824-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vt hanc causam rectè intelligam; dic, vnde stellis sua lumina: De fixis difficile est respondere, num insita illis sint lumina. Tanto enim altitudinis gradu consistunt, vt solis conspectu fruantur, sub exilitate partis sexcentesimae de vno minuto: quare decies octies mille vicibus minor illis sol apparet, quam nobis hic in terris. An igitur nihilominus polleat sol tanta potestate illuminandi fixas stellas, vt illae vicissim communicatam sibi à sole lucem ad nos vsque per eandem interualli prolixitatem demittere possint: hic video dubitare Galilaeum; nec ego quidquam affirmo. Si tamen propria stellae habent lumina; nihil hoc est insolens: quia etiam hic in terris certorum quorundam animalium partibus sua insunt lumina; &arte Chymicâ lumen gemmis nonnullis non fluctuans, vt lucernarum &ignium, sed planè constans &quietum conciliatur. Vtcumque sit, siue propria fixae lumina spargant; siue acceptum à sole lumen repercutiant: illos certè colores varios, illamque scintillationem, de suo addunt. Simplicis enim causae (vt si sol esset; simplex est effectus &vniformis. De planetis verò cerra est res, omne illorum lumen à sole esse. 1. Luna enim &Venus pro ratione configurationis suę cum sole facies mutant. 2. Luna, Terra &Iupiter vmbras proiiciunt, obiecti soli: sic vt terrae partes certae à lunae vmbra, lunae tota a terrae, planetae Iouiales à Iouis vmbris lumine priuentur, &inconspicua aut obscurata corpora fiant; quae extra lincam ernebantur. 3. Semper neam oppositionis clarissimi Mars Iupiter, Saturnus ab eâ parte clariores apparent, oppositam obscuriores vnde solem propius aspic iore lumine cerniaut colorati.