Latin
DE ILLVMINATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 826
Unproofread scanNot analysed yet
nonam &quinquagesimam demum partem occupat de solis diametro: igitur paulò plus haemisphaerio lunaris corporis, illuminatur à sole, quouis momento: terminat verò illuminationem circulus qui hinc circulus illuminationis dicitur, distatque a circulo maximo sibi parallelo, in Nouilunio quidem apogaeo, minutis 15. de vno gradu circuli maximi in lunâ: In pleniluniis verò vix dimidio scrupulo minus. Vide rudem huius illuminationis picturam libro I. fol. 50. vbi lineae parallelae indicant radios solis, velut ab infinito interuallo allabentes. Si semper Haemispharium eoque amplius de globo lunae &cu tuscunque planetae illuminatur à sole, quomodo igitur luna faciem suam mutare μοιτl Quia etsi semper dimidia circiter pars globi illumi natur; ea tamen non semper ad nos conuertitur tota. Quod verò non de eâ ad nos spectat; hoc neque videri potest, sed latet post globum in parte auersâ. Quantum igitur de globo lunae vel syderis spectat deorsum ad oculum? Rursum dimidia globi pars, paulò tamen minus. Et in luna quidem apogaea, quando diameter corporis 9. minutorum; si tunc etiam sol sit in aporis appare gaeo habens itidem 30. minuta in diametro visibili; tunc quantò plus haemisphaerio illuminatur, tantò s haemisphaerio cernitur praecise; Quo verò propior fit luna, hoc minor eius pars cernitur, sed apparet maior. Explica nunc, quomodo existant diuersa phases luna? Quando luna soli coniungitur centraliter; vt si B. terra, A. sol, &luna PO. in linea: tunc est luna penitus extincta; quia A. sol supra PO. Iunam est: itaque pars globi lunę illuminata LOK. à terra B.