Latin
DE ILLVMINATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 828
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc igitur accidit in luna nascente &crescente dictâ Gręcè αὐξομένη Germ. der Junge Mond /vbi primùm corniculata, falcata, μενοειδὴς, pòst bifida Διχετομος; denique gibba seu ἀμφίκυρτος efficitur. 3. Quando luna toto semicirculo, vt CEG. distat à sole, sic vt illa B. oculum in terrâ &A. solem vltra illam, habeat à plaga eadem GBA. tunc eadem lunae medietas LOK. (non tota tamen venit terrae B. in conspectum, quae &illuminatur à sole; suntque vel paralleli vel tangentes se mutuò altrinsecus, circulus visionis NM. citerior; &circulus illuminationis LK. vlterior, post lunam sursum a terrâ receptus: ita vt circulus totus visionis comprehendatur in parte illuminata; Diciturque luna plena, plenilunium πανσελήνος. 4. Quando luna superauit oppositum solis, sic vt in altero semicirculo rursum appropinquet soli: tunc iisdem de causis, ordine tamen contrario phases existunt eaedem, Gibba in F. pòst bisida, vltimo falcata in D. Diciturque senescens seum decrescens luna, Graecè αθίνουσα &φιινομένη: deralte Nond: Itaque etiam aeta tem lunae vsurpamus, pro numero dierum à Nouilunio, in quo nasci luna censetur.