# Epitome astronomiae Copernicanae 828

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE ILLVMINATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/828
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/828

Hoc igitur accidit in luna nascente & crescente dictâ Gręcè αὐξομένη Germ. der Junge Mond / vbi primùm corniculata, falcata, μενοειδὴς, pòst bifida Διχετομος; denique gibba seu ἀμφίκυρτος efficitur. 3. Quando luna toto semicirculo, vt CEG. distat à sole, sic vt illa B. oculum in terrâ & A. solem vltra illam, habeat à plaga eadem GBA. tunc eadem lunae medietas LOK. (non tota tamen venit terrae B. in conspectum, quae & illuminatur à sole; suntque vel paralleli vel tangentes se mutuò altrinsecus, circulus visionis NM. citerior; & circulus illuminationis LK. vlterior, post lunam sursum a terrâ receptus: ita vt circulus totus visionis comprehendatur in parte illuminata; Diciturque luna plena, plenilunium πανσελήνος. 4. Quando luna superauit oppositum solis, sic vt in altero semicirculo rursum appropinquet soli: tunc iisdem de causis, ordine tamen contrario phases existunt eaedem, Gibba in F. pòst bisida, vltimo falcata in D. Diciturque senescens seum decrescens luna, Graecè αθίνουσα & φιινομένη: deralte Nond: Itaque etiam aeta tem lunae vsurpamus, pro numero dierum à Nouilunio, in quo nasci luna censetur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
