Latin
DE ILLVMINATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 830
Unproofread scanNot analysed yet
Lunae bifidae, phasis intra paucas horas discernitur, quibus ex cauâ fit gibba: plenilunium verò exactum vix intra triduum mutari cernitur, partes enim aequales accessionibus vel decessionibus superficiei illuminatę, in medio quidem Disci obiiciuntur visui magnae, vt sinus; in margine verò Disci, paruae vt sagittae, vt iam dictum. Itaque etsi tantum absimus ab ipsissima oppositione vt circulus visionis secet circulum illuminationis in parte minima: habetur tamen pro tangente illum &phasis pro plenilunio. Quomodo arguitur luna crescens &decrescens? Matutina, seu Orientalis, &cornibus vel gibbo occasum monstrans, sic vt in nostris Zonis in eam obuiam dextra manus aduersa inseri posse videatur; tunc decrescit. Vespertina verò seu occidua, &cornibus, vel gibbo ortum monstrans, &cùm occurrere videtur sinistrae manus cauitati, gibbus vel cauitas eius: tunc crescit. In Venere fit contrarium. Quid praterea colligunt Astronomi ex cornubus lunae? 1. Cornua spectant semper in eam plagam, in quam tenditur Zodiacus. 2. Circulus per cornuum extremitates ductus tendit versus polum eclipticae. 3. Quando hic circulus est ad perpendiculum erectus: tunc luna est in eclipticae gradu nonagesimo ab ortu. Quid sunt maculae in luna? Et si impossibile est, certum quid de corporibus adeò temutis temotis pronunciare: tribus tamen proprietatibus, maculosae partes lunae conueniunt, cum aequoribus &lacubus, qui sunt in globo terrae; partes verò in lunâ clatae &lucidae, cum montibus, rupibus, promontoriis &litoribus continentis nostrae. Nam maculae lunae &profundae sunt vt nostri lacus &maria, &aequabili superficie, vt humor; &denique obscurae, vt omnia penes nos humecta, sunt nigriora seipsis, cùm sicca sunt.