Latin
DE ILLVMINATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 832
Unproofread scanNot analysed yet
At fortissimum est circa Nouilunia; vincit enim crepusculi claritatem, vincit Horizontalium vaporum densitatem: Contrà debilissimum fit in quadris; vt non nisi à visu, acutissimo tunc animaduertatur; nec nisi nocte adulta, luna altâ, &à vaporibus liberâ. Causa igitur talis est quaerenda, quae sit fortissima circa Nozilunia, debilis circa quadras. Talis est autem facies telluris, illustrata à sose. Nam quo tempore terricolae habent Nouilunium, luna vicissim habet pleniterrium (alibi Pleniuoluium appello) quia luna sita inter solem &terram, parte suis quae est auersa a sole, fruitur conspectu totius Haemisphaerii telluris, illuminati à sole. In quadris verò sicut terricolae lunam, sic luna terram videt dimidiato tantum vultu lucentem. Nec absurdum est, quòd sicut luna plena illuminat noctes nostras, pingitque suo lumine terrae partem à sole auersam: Sic etiam terra plena vicissim quindecuplo fortiùs illuminet noctem illam, quae est in parte lunae à sole auersa; quippe apparens Discus telluris in lunâ est quindecuplus circiter; apparentis Disci lunae in terra, quod ex libro IV. f. 483 constat, semidiametris corporum, terrae 389. &lunae 100. quadratè multiplicatis. Sic etiam penes nos terri colas, parietes albi fortissimè à sole illustrati, lumen vibrant in antra &carceres obscurissimos, diemque iis inferunt. Quibus de causis existunt eadem phases in Venere: cum illa non toto semicirculo discedat à Sole? Pro eo, quòd luna terram circumit, semper humilior sole, Venus vicissim circumit solem, nunc humilior illo, nunc altior. Cùm igitur humilior sole est, &vicina illi, vt in occultationibus vespeapparitionibus matutinis: tunc &causis &legibu isdem, quibus kluna, corniculata seu falcata comparet.