# Epitome astronomiae Copernicanae 832

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE ILLVMINATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/832
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/832

At fortissimum est circa Nouilunia; vincit enim crepusculi claritatem, vincit Horizontalium vaporum densitatem: Contrà debilissimum fit in quadris; vt non nisi à visu, acutissimo tunc animaduertatur; nec nisi nocte adulta, luna altâ, & à vaporibus liberâ. Causa igitur talis est quaerenda, quae sit fortissima circa Nozilunia, debilis circa quadras. Talis est autem facies telluris, illustrata à sose. Nam quo tempore terricolae habent Nouilunium, luna vicissim habet pleniterrium (alibi Pleniuoluium appello) quia luna sita inter solem & terram, parte suis quae est auersa a sole, fruitur conspectu totius Haemisphaerii telluris, illuminati à sole. In quadris verò sicut terricolae lunam, sic luna terram videt dimidiato tantum vultu lucentem. Nec absurdum est, quòd sicut luna plena illuminat noctes nostras, pingitque suo lumine terrae partem à sole auersam: Sic etiam terra plena vicissim quindecuplo fortiùs illuminet noctem illam, quae est in parte lunae à sole auersa; quippe apparens Discus telluris in lunâ est quindecuplus circiter; apparentis Disci lunae in terra, quod ex libro IV. f. 483 constat, semidiametris corporum, terrae 389. & lunae 100. quadratè multiplicatis. Sic etiam penes nos terri colas, parietes albi fortissimè à sole illustrati, lumen vibrant in antra & carceres obscurissimos, diemque iis inferunt. Quibus de causis existunt eadem phases in Venere: cum illa non toto semicirculo discedat à Sole? Pro eo, quòd luna terram circumit, semper humilior sole, Venus vicissim circumit solem, nunc humilior illo, nunc altior. Cùm igitur humilior sole est, & vicina illi, vt in occultationibus vespeapparitionibus matutinis: tunc & causis & legibu isdem, quibus kluna, corniculata seu falcata comparet.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
