# Epitome astronomiae Copernicanae 84

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/84

Nam posset esse terra centrum primi Motus, etiamsi non esset inara cavum illum fornicem fixarum inclusa, sed planè inter ipsas fixas consisteret. Vnda scis, tantum eße spacium intra cavam fixarum sphaeram? Quia cum semidiameter Telluris contineat milliaria Germanica paulò minus Nongenta, tota tameniista longitudo prae ingenti fixarum à Terrâ distantia, pro nihilo est, nec in sensus incurrit: adeò ut non tantum Centrum corporis Terrae, sed etiam quilibet Oculus in superficie Terrae, nongentis ferè milliaribus à centro distans, possit haberi pro centro primi motus, ipsaque adeò tota terra, tantae corpus amplitudinis, pro mere puncto. Proba semidiametrum Terra in primo moru evanescere? Transversa diameter corporis Solis, quod multe nihilo major depronius est Terris, quam ulla fixa prehenditur instiumentis in medio coeli, quam cum sol cernitur oriri: cùm tamen oculus in superficie Telluris constitutus, totius semidiametri intervallo propior ulminanti quam Orienti. Idem tene de angulo distantiae binarum fixarum At quanto culminantes approrientium. pinquant nobis magis quam cum oriuntur: tantò & apparet earum di Ογυ * stantia major cul minantium quam orientium.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
