Latin
PARS IIII
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 85
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur ad sensum non augeatur distantia inter se bi narum culmi. nantium: neque igitur ad sensum augebitur appro pinquatio; &sic vera appropinquatio per 90 0 milliaria non erit sensibilis, comparata ad ingens intervallum inter illas &Terram. Si sint AD, Sel AC, BC, &DO, DPaequales, CO, CP sunt unà semidiametro DC breviores. Si ergo AB, &OP est constellatio eadem, erunt anguli BCA &ODPaquales, ac proinde OCP major, quippe aequalis duobus CDI &CPD. Quod si motus primus est aequabilis, &circularis ut sequenti parte docebitur, &si centrum primi motus &corporis Telluris idem est, quod jam sequimur: oportet stellam aliquam in medio primi motus circulo moveri visam, tanto latere diutius, tantoq, videri brevius, quanto cum videtur in coeli medio, propior est, quam cum non videtur supra horizontem. Atqui stellarum sub aequatore dies, ut ita dicam, aequales ad sensum deprehenduntur noctibus: ad sensum igitur aequalis est distantia stillae, tam fulgentis in coeli medio, quam sub Horizontem demersae: ac proinde ad distantiam stellae à terra, comparata ejusdem culminantis major quam orientis appropinquatio, quae est unius semidiametri Terrae, non est sensibilis. Moveatur Terra, seu oculus in ejus superficie circa centrum A sitque F stella propinqua &quiescat: Videbitur igitur F ortri cum oculus est in B, culmmare, cùm e propinquato.