Latin
DE ANNIS POLITICIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 854
Unproofread scanNot analysed yet
Ita nostra aera non est Historica, sed artificialis &Hypothetica, à vero non nimium remota: Et notandum, quòd hodie nos illam aliter intelligamus, quam ab eius Authore sumus docti. Ille ponebat Christum conceptum in principio anni secundi cycli incipientis, quippe ab Aequinoctiali Nouilunio, natum in bruma sequenti, finiente Anno 46. Iuliano, ideoque dicti A. olim anni non Nariuitatis, sed Incarnationis Christi: at nos hodiè opinamur Christum natum brumâ antecedente turtente adhuc primo anno cycli etiam finiente anno as fuliano; nobis ergò sunt anni à Natiuitaoue quidem est veritati historicae, aberrat tamen adhuc &ab illa &simul à ralius cyciIV.