Latin
DE CONIVNCTIONIBVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 855
Unproofread scanNot analysed yet
1604. 1623. &c. Sequentes 10. contingunt in terreis signis, Tauro, Capricorno, Virgine; Tertius denarius toniunctionum transfertur in signa contigua Trigodii aerii, Geminos, Aquarium, Libram. Vitimae decem coniunctiones disperguntur per signa Triplicitatis Aqueae, Cancrum, Pisces, Scorpionem. Sic ager iste Zodiaci ab hoc veluti iugo superiorum planetarum contiguis sulcis, successiuè totus aratur, seu magis appositè a conciliis planetarum ex omni parte frequenlatur. Vide huc aptum schema lib. II. fol. 189. Distingue aetates mundi, per coniunctiones maximas, accommodatis historiis notis? Etsi mundus sub ipsissimam coniunctionem magnam saturni &Iouis fortasse non est conditus; alia enim est O00O est libertas harum rerum in archetypo, aliud item genus rerum, quod hic in terris, inque in vno mundi angulo, post institutos iam ex archetypo motus, necessitate geometricâ consequitur, quod, quippe sensibus obuium, nos homines quasi singulariter in constitutione Archetypi quaesitum, suspicimus &celebramus: tamen primae coniunctiones magnae quae post mundi ortum esse potuerunt, indice Chronologia, contigerunt circa principium Triplicitatis igneae, &finem aqueae.