# Epitome astronomiae Copernicanae 858

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, IS LVMINARIVM, PRIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/858
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/858

Atqui si haec oppositio lunae causa est defectus; qui fit quod non in omni oppositione luna deficit? Quia non omnis oppositio locorum solis & lunae Eclipticorum, est vera & exacta ipsorum etiam corpotum oppositio, sed frequenter luna declinat vmbram ris, ad latus eius praeteruecta solis oppositum. Vbi ergò contingunt lunae defectus & quando? Contingunt iis locis, quibus Nodi, vel caput & cauda Draconis, orbitam lunae cum orbita solis connectunt.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
