# Epitome astronomiae Copernicanae 86

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/86

culus in C, occidere, cum oculus in D, ut B. D. sini puncta in quibus rectae es F. tangunt terram. Pa tet igitur, quod F Videa. tur, oculo moto per arcum ECD breviorem, lateat per arcum residuum mul to longiorem, idque ideò Tuiae F. stella tam propinqua est. Moveatur e contra fixacirca centrum A. & quiescat Terra, seuin ea oculus, in puncto C. cujus Horizonsit ECG, Videbitur igitur oriri stella in G, culminare m F, occidere in E, eritque rursum brevior arcus stellae GFE, po uem apparet; longior arcus residuus, per quem latet stella. Denique quocunqu, loco superficiei binae stellae diametraliter cernuntur oppositae, sic ut oriente unàm occi dat altera & vicissim; illae sic apparent oppositae inomnibus alijs locis superficiei terrae. Etiamque in eodemloco pone oculum inveniri in rectá, quae duas è diametro positas fixas connectit, ut sic utraque simul cerni possit in contrarijs Horizontis partibus: postquam illul Hemisphaerium sese potiori parte condiderit, apparue ritque hemisphaerium reliquum, & stella quae fuit in oc casu, venerit in ortum: quae prius in ortu fuerat, rursum simul eodem momento spectabitur in occasu. Opor et ergò totam terram esse minorem stellis ipsis fixis.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
