Latin
IS LVMINARIVM, PRIMO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 863
Unproofread scanNot analysed yet
V. vmbrae coirent, totalis esset sine morâ. In altero eclipsis Ist cum Mora totalis. Quis dicitur arcus inter centra seu latitudinarius? Est arcus ex centro vmbrae in viam seu orbitam lunae perpendicularis, proximè minor latitudine lunae, iae, peneque cum eâ coincidens. Vtsi A. centrum vmbrae FAG Ecliptica, eique ad rectos QTA. circulus latitudinis. BCE. via centri lunae, obliqua ad FAG Eclipticam. IXA. in BE. perpendicularis AC. tunc AT. quidem esset lalitudo lunae, si centrum eius esset in T. in vera oppositiolej at AG vicinissima ipsi AT. dicitur arcus inter cenira Quannis Quntus requiritur hic arcus ad vnam quamlibet formam Eclipseos? In totali sine mora, arcus iste additus semidiametro lunae summam facit aequalem semidiametro vmbrae: in totali cum mora, minorem semidiametro vmbrae, in partiali, maiorem quidem semidiametro vmbrae, minorem tamen summâ ex semidiametris vinbrae &lunae confecta. Vt AE. est summa AO. OE, semidiametrorum, AV. verò in schemate priore est illa quidem minor, maior tamen, quàm AN. semidiameter vmbrae; non igitur totalis sed partialis est Eclipsis. In altero schemate AC. minor est, quam AD. AK. differentia semidiametrorum. Itaque AV minor est quam AN.