Latin
IS LVMINARIVM, PRIMO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 866
Unproofread scanNot analysed yet
Ex distantia A. centri vmbrae à loco Nodi, seu arcu Eclipticae interiecto, qui sola reductione ad Eclipticam TC. differt ab argumento latitudinis, seu eius complemento ad semicirculum. Quid sunt termini Ecliptici lunae &quanti ii? Termini Ecliptici sunt arcus Eclipticae incepti à Nodo, in quibus arcubus versante arcu inter centra, eclipsari potest saltem aliqua particula corporis; desinunt autem in illa purcta ante &post nodum, in quibus versante arcuanter centra, Lunae in oppositiobine cum Soln nec delibat; Minimus est pLunae, maximus gr. 12. 0. pr. in rae. Siombra inperigao lunae profundior seu crassior est, &lon gior lunae traiectus, anne igitur tunc duratio Eclipsis longissima? Imò breuiori huic spacio temporis luna laborat caeteris paribus, &vicissim in Apogaeo, breuiori transitu, moratur diutius. Perigaeae namque lunae Horarius motus ad Horarium apogaeae in maiori proportione est, quam traiectus perigaeus ad apogaeum. Quot elementis constat verus Lunae Horarius, in Eclipsibus vtilis? Quinque his, primo est Horarius lunae aequabilis seu medius periodicus, deinde eius aequatio simplex ex solutâ Anomalia; Tertiò sub ipsam Horam Sy zygiae accedit aequatio menstrua; quibus duobus elementis medius ille minuitur in Apogaeo augetur in perigaeo; quartro variatio accelerat vtrumque, omnesque intermedios, quemque in sua proportione. Quinto denique auferendus est ab Horario lunae sic formato Horarius Solis, qui pro tempore fuerit, vt habeatur rera superatio horaria. Quanta est igitur varietas verorum horariorum in Eclipsibus? Hor S in apogaeo, Tychonicam 29. pr.