Latin
LIBER
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 872
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim hi radii semel refracti, sint adhuc tam clari, vt diem penes nos (quanquam non clarissimam, vt a nudo &sudo sole efficiant: poterunt etiam secundò in exitu ver sus lunam refracti, claritatem in ea causari non multò minorem. Haec causa est idonea, ad repraesentandam effectus illius varietatem. Nam circulus ille telluris seu globi elementaris, ex quo vmbra terrae quouis momento assurgit, tenditur per omnes zonas, excurrens ab vno polari ad oppositum: aeris verò constitutio per diuersas zonas, est diuersa; quare etiam refractiones quantitatis non vnius causabitur. De his vide plura in Astr. parte Opticâ: fol 27 &prasertim f. 279. schema. Item in Pissertatione siderio f. 20. Si nequit luna solis extra lineam oppositionis per solem, visumunam traductam: qui fit igitur. quod inter lum sol &luna eclipsata simul supra Horizontem, &sic non in vnâ linta recta compareant? Huius rei culpam sustinet aër, quo terra, domicilium oculorum, vestitur. Nam radii, hinc solis, inde lunae, vtriusque sub Horizonte versantis; vbi superficiem aeris tetigerint, vt medii densioris: refringuntur deorsum ad oculum in profundo aëris latitantem. A qui bus igitur plagis allabuntur vltimi radii solis &lunae scilicet ab altitudine vtrinque nonnullâ supra Horizontem: versus eas plagas, in illas scilicet altitudines luminaria reponit oculus deceptus; quia de refractione radiorum factâ nihil illi constat, opinatur igitur, lineam esse vnicam ab oculo vsque ad luminare. Vide supra, libr. I. fol. 59. Schema &explicationem. Num atiam alia stellae sic obscurantur, vt luna?