Latin
DE ECLIPSI SOLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 873-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE ECLIPSI SOLIS. Quotupliciter considerari possunt Eclipses Solis. Vobus modis: vel enim respectu illius, quod duOrante occultatione solis patitur terra: vel respectu illius, quod pati videtur Sol. Illo modo consideratur Eclipsis Solis vniuersaliter, respectu omnium locorum telluris, in quibus videri potest: isto modo particlaris fit consideratio, adque vnum certum locum telluris est alligata Quid igitur patitur Terra in Eclipsi Solis? Luna noua inter Solem &aliquas Disci terrae parPPPP 5 tes interposita, priuat illas vel toto solis lumine, vel aliqua solaris lumiris parte.