Latin
PARS IIII
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 88
Unproofread scanNot analysed yet
Quia omnibus anni partibus durat haec appa ritionis quantitas, illud insuper demonstratur; Terram toto illo Tempore nihil, quod in comparatione cum distantia, sensu notari possit, recedere à fixarum ulla, nihi ad eam accedere An verò Terra recedat aliquo intervallo, quod per se satis quidem magnum, at respectu ingentis fixarum distantiae, insensibile sit, per hoc argumentum non patefit. Sicut è contrario, quia Planetae non semper, nec omnibus anni partibus apparent ejusdem quantitatis, inde patet, intervallum, hos inter &Terram certò variari. An verò Terra ad Planetas, an hi ad terram, an verô utrique ad alteros accedant recedantque, per hanc argumentationem manet indiscussum, examinandumque relinquitur doctrinae Theoricae. Nihil enim interest doctrinae Sphaericae, utcunque hoc comparatum sit, cum ista mutatio magnitudinis apparentis non fiat intra unam diem: qui modulus temporis motui primo doctrinae Sphaericae subiecto, praescriptus est. Circuli Sphaerae maximi dividuntur ab Horizonte terreno bifariam, semper enim media pars cuiussque, conspici potest: &de aequatore semper media pars oritur 12. horis, ut apparet in aequinoctijs, quando sol in Aequatore est. Hoccine sufficit ad asserendum Terrae Centrum Mundi Hoc quidem evincitur, terram esse centrum circulorum maximorum Sphaerae, quam oculus sibi ima ginatur qnovis tempore. Interim per hoc argumenum potest visus ille esse extra centrum totius universi, Nam circuli sphaerae imaginatione visus existerent etiam tunc, si terra longissimè è suo loco exula si Visus in Luna vel love, aliove Planeta esset audiemus. Circulis Coeli &Terrae proportionaliae eceniunt tam in longum, quam in latum. Nam ubivis 15.