Latin
DE ECLIPSI SOLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 882
Unproofread scanNot analysed yet
8. Interdum accedit sexta, sed anno non lunari, sed solari di. 365. quando scilicet eclipses circa principium anni contingunt. Atqui multo pancores emuntur Eclipses: &solis quidem multò pauciores, quàm na! Quòd vno aliquo certo terrae loco, pauciores lunae, quàm iam est dictum, &multò pauciores solis contingunt eclipses; causae sunt, in lunaribus quidem vna, in solaribus verò duae. Nam primò Horizon cuiusque loci bisecat coelum; itaque dimidiam partem eclipsium tam lunarium quam solarium occultat, vt, quae lunares fiunt horis diurnis, solares nocturnis, eae cerni nequeant. Deinde quod solares attinet; multae earum, quae etiam diurnis vnius loci horis contingunt, in aliis tamen accidunt Climatibus; eò quod parallaxis lunae aliis Climatibus sit alia; seu quod eodem redit; quia discus terrae AN. maior est circulo Penumbrae CV. nec vnquam totus à Penumbra lunae tegitur. Nulla quippe cernitur Eclipsis solis extra metas Penumbrae: at Eclipsis lunae quouis momento cernitur à toto telluris Hemisphaerio. Si iam Eclipsis solis consideretur respectu vnius alicuius loci terrae, quid noui praeter ea, quae hactenus, venit considerandum? Haec tria. 1. Differentia inter veram &visibilem toniunctionem. 2. Reductio copulae ad circulum issum laritudinis, rectum ad eclipticam. 3. Diductio larallaxeos Horizontalis lunae a sole in longum, laum &altum. Quid appellas veram, quid visibilem copulam luminarium, seu locum luna?