# Epitome astronomiae Copernicanae 885

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE ECLIPSI SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/885
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/885

ius elongationis minuitur penè nihilo: supera prius illud augmentum, redundatque in loga Parallaxeos longitudinis: iaque minuitur haeversus Horizontem descendent. in signis septentrionalibus: Vicissim igitur in iisdem luna versante & ab Horizonte assurgente, augetur initio ex causis contrariis. Maxima igitur longitudinis parallaxis in signi tidionalibus est sub Horizonte; in punctis ęquinoctialibus, in ipso Horizonte; at in septentrionalibuns, supra Horizontem, & tunc demum, vbi distantiae sideris à nonagesimo logarithmorum differentia aequauerit differentiam logarithmorum anguli orientis. Quid obseruandum circa Solis parallaxes? Etsi ea negligi non debet, non obstante quòd non superet vnum minutum: non est tamen seorsim tractanda: sufficit enim maximam solis Horizontalem subtrahere, à maxima lunae Horizontali, vt constituatur excessus lunaris, quem dicimus Parallaxin lunae à sole. Nihil enim refert ad Eclipsium solis cognitionem, quo coeli loco intra vnum minutum videatur sol; sed quantum de sole tegat luna. Nunquid etiam ad planetas pertinet consideratio parallaxium diuturnarum? Nihil admodum: Saturnus enim decuplo ferè altior sole parallaxin facit vix 8. secundorum Iupiter fortasse 15. secundorum, quando plurimum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
