# Epitome astronomiae Copernicanae 89

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/89

Malltariae Germanica in Terra efficiunt unum graedum in coelo: ubique hora in terrae, efficit 15. graedus in coelo: oportet igitur idem eorum centrum eße, centrum scilicet Terrae: ut rectae ex illo eductae abscindant arcus proportionales? Collectio conceditur, quia sonat non de centro machinae mundanae, ed tantum de circuis sphaerae, quam oculus sibi circumjectam esse imaginatur, eoque ipse seipsum in illius centro collocat, faceretque idem, quemcunque in locum mundi transponeretur. Etsi praepostera est forma collectionis; non enim ideo terra in circulorum omnium centro est, quia irculis terrae & coeli eveniunt proportionalia, sed ex adverso, ideò eveniunt circulis terrae & coeli proportionalia, quia Visis & Ratiocinatio, circulos coelestes ex centro terrae describunt. Si Terra non esset in medio: Videntur non futura aequinoctiae, Sole inmedium cireulum Geniente?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
