Latin
DE ECLIPSI SOLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 891
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia visibilis motus minor &tardior est vero, tertiae igitur horae semissis varietatem morarum, si de centralibus, omnium maximis agimus, ferè consummat. Qui exacte vult agere, is computet scrupula incidentiae HS. &emersionis SF. methodo praemissa; nam interuallum temporis vna computari &corrigi debere iam est dictum. Quid praeterea spectatur in Eclipsi solis? Plaga à qua stat defectus in margine solis tam initio, quàm fine: item &in medio &quando cornua m, quando deorsum, denique quando ad latus alterutrum spectent: haec non minus propter vsus astronomicos &astrologieos, quàm ad praedictionis commendationem. Quo medio discimus hus plagas? Inuestigatione angulorum, RSE. CSE. quos cum Ecliptica EQ. faciunt circuli duo, alter verticalis RV. per centrum solis S. alter CS. LS. DS. per centra solis &lunae visibilia ducti: sic enim conficitur &angulus CSR. LSR. DSR. sectionis horum ipsorum mutuae in centro solis: &vero circulus verticalis summum &imum solis marginem monstrat, quippe per solis centrum ductus. Porrò quae sit obseruanda varietas addetionis vel subtractionis horum angulorum aut complementorum secundum diuersos solis situs in Quarta ortiua vel occidua, circulo meridiano distincta, praestat ex schematibus aut sphaerae seu globi contuitu, quam regulis discere. Et extat schema idoneum apud Tychonem Brahe Progymnasm. fol. 133. Doce computare angulum RSE. eclipticae cum verticali per certum eius punctum, vtpote per centrum solis S traducto? Modi huius computandi sunt quatuor. 1. Si habetur altitudo solis &altitudo nonagesimi, seu anguli Orientis, ex iis computabitur angulus secundum doctrinam fol. 273. libri III. vel additione antilogarithmorum vtriusque, vt fiae Logarithmus quaesiti. 2. Si habetur Azimuth solis &altitudo nonagesimi, seu angulus Orientis, &distantia eius à nonagesimo: aufer huius Logarithmum ex Logarithmo illius, residuum adde ad Antilogarithmum altitudinis nonagesimi, fiet Logarithmus anguli quaesiti. 3. Si habetur RVA. angulus Verticalis RV. cum AV. Aequinoctiali (de cuius computatione varia vide libr. III. fol. 232.