# Epitome astronomiae Copernicanae 896

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE ECLIPSI SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/896
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/896

lunaribus exactis, sic vt ad vnum cyclum decemnouennalem sit residuus vnus lunaris simplex: Fitque frequenter, vt eaedem, nec multum differentes, post hoc tempus exactum, recurrant & compareant Eclipses, denis tamen Zodiaci gradibus loco anteriori. Interdum tamen duae solis Eclipses pulchra conspiratione etiam cyclum decemnouennalem definiunt, ursum eodem Zodiaci losole post exactos 19. co lumen amitten S sque enim die solis ecliFebruarii trinque die 25 psis magna fuit. Verum hoc fit ob concursum causarum singularem; nec eapectandum fuit simile aut vicinum quid à sequenti cyclo. Solane luna causa est tengbrarum diurnarum prodigiosarum: Nequaquam; crebra enim exempla nobis occurrunt in historiis tenebrarum plus quam Cimmeriarum non sub tempus interlunui: quarum causas necesse est esse physicas, tanto altiores à terrâ, quanto latius animaduertitur huiusmodi caligo. Prima causa nobis proxima, eoque singularibus tantummodo locis seruiens, sunt nubes, praesertim imbre decumano praegnantes, aut nimbum copiosum niuium effundentes; quibus adde nubem auium aut cicadarum, rariores euentus, nec tamen adeò ignotos: haec enim omnia solem tegunt certis quibusdam locis, dieique noctem inferunt. Altera causa paulò altior, è terris tamen orta, est vis ingens cinerum ex crateribus montium ardentium explosa ignei: vnde causa haec plerunque coniunctum habet terrae motum, aut imbrem lapidum, vt qui ex angu errae meatibus ceu canalibus vnâ cum cineri ciuntur in altum. Tale quid anno 1562. in Lusitania contigisse scribit Cornelius Gemma: talem solis ol scurationem à cineribus, exhibet Dion sub Domitia nam Romae visa est haec prodigiosa caligo, cùm poli vicinus mons Vesuuius cineres eructasset, atqu dendo spargerentur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
